Skip to main content

Full text of "Parerga et ornamenta, caelo expressa, ad P. Virgilii Maronis opera illustranda"

See other formats


^^ 



: <H 



•Ì3'; 



'*-'■£. 












'Z'.*^* U 




si^ - --:-'^^§#•*%<■ 






rf 



.•^:^' 






''»'i\ , 


:~ ' ■ ' ' -- -V.- -:- ,^j.*. •», ■-.-..-■ 


■ -'.^ i 


t'H 






#; 


•■^- ;, ^:::---K:--'---^''P^-^ty \- 




V ; 


} , " . * * ■ '.. *" ■ -, ■., 














•■>:' ^ 











'- %, 



■ .%•> 



&I 



•e- ■ 






'/::-t ■ 




■ I iHMif ■*!■ ■■"■ -r II >,.ai&MÌiÌHàl 



n 



\W^ 



r^.An 







^tctclmun-tl). 



f £^ ^V 









<;^c-*x» 



.^r^ . r» / 



1^ 



PARERGA ET ORNAMENTA, 

CMLO EXPRESSA, 

AD 

P. VIRGILII MARONIS 

OPERA 
ILLUSTRANDA, 

SCULPTORE 
IO. DOMINICO FLORILLO, 

IN EDITIONE VIRGILII HEYNIANA, LOND. M-DCCXCIIII. 
OLIM VULGATA, 

DENUOQUE ELEGANTIORUM VIRORUM IN TJSUM IMPRESSA, 

ORDINE PARERGORUM PRIORE, UTPOTE QUI CUM RERUM 

ORDINE MINUS APTE CONGRUÉRET, IMMUTATO. 

ACCEDIT RECENSUS EORUNDEM, 
A 

CHR. GOTTE. HEYNE, 

EX EDITIONE EADEM, 
tONDINI, M.DCCCJai. 



i 



Digitized by the Internet Archive 
in 2013 



http://archive.org/details/parergaetornamenOOfior 



4 



I 




e ^>r-i^nai(è^ ^ticr/'Ui. ntutc afc-r atUr aP illc Ccc. A, 'rJ' . 




% 




:i7 



J\.ócxi.3Zov Koci rcxì^ovcr , oi.T'^ -i/H) ■jiCb)\^ot- oij/crv&L.UffLj/.y, 246. 
' z8 f 




(^'t^ cyiccAù^ carnu. /ùt^ié .j'C!U:er /zirctur ouy cifa^n^ùeJ7,'3Q3. 




• ^a/Lf^::'ùnyauz^ o'^^/n/A/.r^ ^o/u/r^f A^r^e/iÀfCy^ZixrtLf- i./e-M'^' 




^3 




'opTè' ^<x^u/r7i£e^c/ Ac>zl-<7?~&r- <j:'Te'rt. -/, 



ZS. 



28 



I 




^/j-^^ -^^y^^^f Ai'//^>i'^ a/(y:,^(nj,4i2 




^ycmauf— ìffO^'m'irruyu^^ fi'rfin^ Àjx^a7ft^Mi£.~^ffz.enÙih.^^yce72jl.7/ 



^ 3^ 







^ymx^^c 



32 




'Ji/J'e. ':^7^cul : yC>£>J~^e/m£f in^rna^n^ cx^jyoorv ^i<rù^psie^ 



33 C/^ 




3à ^ 




flT,^z^^- ^.:z7^ ^"^^ -,^z^^ 










e ^1^./^ 40Z. 




Luoc rLJi?crirA^ /f^frzeyitj- •/L^/^ / // , 3oQ 




48 




f,y r y/ ^yvit<2 — ^ iT'/^ 



(!Ft^P'cr/i^Ì4^ ^lL<^v;«z//-^^^S?^^^/'^.^^ cy''^^iM',ro^- 



/' /' 3i. 




Ó3 



/O ^<;'iv^>y> 




'^a^'u^ejf /èrn^n /f^^>^, é/i^o/z/ar/rMtce- ^^:Ya^^^^^^.cy^f^.^IlI,lTc>. 



:i 






i» '^' - -r 



r *m-a V 






^^ i 





^ 



,t ti 






— .èu-/ 




So 



ile/. SI , 




e2 




y/mor— iu^ eéUtm ^i>e^z.oj- e/ojTitóxre. /£.i:m^/ ^2)octct^ ■ 



6^ 



Ci-n^ ft>/> 




Lt'ùijjum^ /u,t cro^cLCO oLocZbi mattare Ai-&t<r Lopci.%. 




7i 



RECENSUS 

PARERGORUM ET ORNAMENTORUM 

CMLO EXPRESSORUM, 

AD P. VIRGILII MARONIS OPERA ILLUSTRANDA 

COMPARATORUM, 

SCULPTORE IO. bOMINICO FLORILLO, 

A 

CHR. GOTTL. HEYNE, 

EX EDITIONE VIRGILII HEYNIANA, LOND. M.DCCXC III. 



Pt E e E N S U S ' • ■ 

PARERGORUM ET ORNAMENTORUM, 

CiELO EXPRESSORUM, 

AD P. VIRGILI! MARONIS OPERA ILLUSTRANDA, 

SCULPTORE IO. DOMINICO FLORILLO, 

COMPARATORUM 

ET HUIC LIBRO LOCO CUJUSQUE SUO INTERPOSITORUM, 

IN EDITIONE VIRGILII HEYNIANA, LOND. M.DCCXC.III. 

UNA CUM IPSIS PARERGIS, 

OLIM VULGATUS, 

DENUOQUE CUM ILLIS ELEGANTIORUM VIRORUM IN USUM 

IMPRESSUS, 

ORDINE PARERGORUM, 

UTPOTE QUJ CUM RERUM ORDINE MINUS APTE CONGRUERET^ 

IMMUTATO, 

NUMERIS UNA SERIE APPOSITIS, 
QUO ALIIS EDITIONIBUS FIERENT ACCOMODATIORES, 

LONDINI, M.DCCCXII. 



RECENSUS 

PARERGORUM ET ORNAMENTORUM CELO 
EXPRESSORUM. 



U T genio saeculi obsecundaret redemtor operis, partem ex- 
emplarium Virgilii vaiiis ornaraentis locupletare in animum 
induxit, quibus illa talium elegantiarum amatoribus se com- 
mendarent. Nolai deesse nec voluntati ejus nec honestae 
léctorum voluptati. Accoinmodavit graphidem vir ingeniosus 
idemque picturas, cum linearis, tiim pigmentis illustratae, 
historiaeque artium doctus magister, Jo. Dominicus Fiorillo, 
apparatus iconographici in Bibliotlieca nostra academicà a 
cura. Factus est delectus rerum^ quae prò argumento parer- 
gorum essent, communibus studiis, ita quidem ut ex anti- 
quitace eiegantiore illae essent petitse, utque haberent aliquid, 
quod cum poetae carminibus conveniret, saltem ab iis non 
abhorreret. In angustias nos cogebat simile consilium edi- 
tionum apud Britannos a Jo. Pine, et jam ante a Guil. Sand- 
by, tum in Batavis ab Kenr. Justice, in Italia ab Ant. Ambro- 
gi paratarum ; ut deserenda essetìt vel abjicienda ea, quae ab 
iis erant praerepta, ne trita repetere videremur. Alia inter- 
dum saiis accommodata non admittebat spatium his orna- 
mentis destinatum aut relictiim. Enim vero meliore puto 

nos 



( 6 ) 

nos Consilio hanc ipsam rem esse aggressos. Nihil nobis pro- 
positum esse debere putavimus quam honestam voluptatem 
et oblectationem ex adspectu ingeniosi lusus, et ex compara- 
tione rei sensui oculorum subjectae ejusdemque a poeta ex- 
pressae. At boni illi viri temere sibi persuaserant, ad illus- 
trandum poetam se nescio quid praeclari auxilii esse allaturos ; 
id quod in paucissimis exemplis locum habere potuit. Nec 
vero summam artis subtilitatem requires in ipsa delineatione, 
sive consilium rei spectes, sive operum modo minorem, modo 
majorem multo, modulum prò spatio in charta a librariis 
operis relieto. Omnino nolim quemqiiam nimis morosum 
esse in bis, quae nec laudi nec reprehensioni locum magnopere 
relinquunt. 

I. p. . Prima ex hac serie tabula, ad fragmenti speciem 
ex diversis antiquitatis monumentis, marmoribusque ana- 
glyphis, ad consilium nostrum est composita Piranesi maxime 
exemplo. Roma sedens clipeo innixa, armis et vasis adja- 
centibus, tanquam e gentium victarum spoliis, ex vestigiis 
anaglyphorttm in stylobata columnae Antonini Pii est adum- 
brata; ut expresserat in Campo Martio Piranesius tab. 33. 
Extat de ea Columna doctum Jo. Vignord opus Ro. 1705. 4. 
Accline, tanquam parieti, alteri marmori majori stat marmor 
cum titulo : 

Tityrus et segetes JEneiaque arma legentur, 
Roma triumphati dum caput or bis erit. 
Versus sunt Ovidii Amor. I. 15, 25. Stat pone illud marmor 
majus cum titulo : 

Imp. Cces. Divijìl. Augusto terra marique victori, 
Legitur is ap. Gruter. p. CCXXVII, 1 , Superiorem marmo- 
ris partem ornant arma, ut in tropaeis, et nmltis marmorum 
fragmentisj cum balteo. Lateri affixa sunt altera ex parte 
bucolica insignia ; pedum, syrinx decem arundinum (quera 
numerum equidem praestaie nolim ; etsi varie compacti calami 
occurrunt ; prseferam septem calamos) cum thyrso et fistula 
(in cujus parte superiore vacillavit artificis manus) ; parte 

altera 



( 7 ) 

altera falx messoria, cum manipulis, adstante plaustro, emi- 
nente alveaiis culmine. 

II. p. . Tabula ex variis vetustatis monumentis compo- 
sita, Pximam inventi tanquam scintillam excusam puta per 
Piranesii Antichità d'Albano princ. unde etiam alia hujus tabulse 
parerga repetita sunt_, pluribus ex locis, alia ex titulo libri de 
Romanorum mag^nificentia. Similis est patera apud d'Hancar- 
vill, ingeniosum virum, Vasor. Etrusc. Voi. III. pr. Medium 
obtinet clipeus, quem in margine Zodiacus ambit : quo anni 
symbolo fere vita humana designali solet 5 similem clipeum 
cum effigie viri et uxoris v. in Admirandis Romanarum Anti- 
quitatum tab. 78. Inscripta verba : 

Ernesto Augusto 

Augusto Friderico 

Adolpho Friderico 
M. Britann. Regis Aug, 

Soboli fautissimce 
Juventutis Principibus. 
Eminet supra clipeum Sol oriens cum Aquila, quse ingeniosior 
aliquis facile ad adultiorem setatem Principtun, ad summa 
quseque natorum, et ad virtutem eorum referet, cujus fructus, 
late per terras sparsos, haud parva felicitatis humani generis 
incrementa esse aUaturos, declarat feminse accubantis species. 
Cornu Copiae manu illa complectitur. Terra mater cum no- 
tione Ubertatis et Faustitatis. Habitu jacentis frequenter ea 
occurrit, ut in oniche Bnmsvicensi inf. p. 189, ncque alia est 
feminajacens cum puero in Anaglypho Capitol. apud Jws^ice, 
p. 30, Fol. I. nunc in Mus. Capit. To. IF t. 66, cf. ibid. tab. 
55. Petita autem iUa, quam hic vides, est e nobili anaglypho 
in Palatio Matthaeiomm j cum in Mommi. Matth. To. III. tum 
jam ante in Admirand. tab. 22, ubi perperam inscripta est : 
Gallieni profectio ad Orientem. Promttxm enim est Peleum 
agnoscere ad Thetidem accedentem. Quod multo magis in- 
telligitur comparato altero marmore Matthaeiano ap. Winkelm. 
Monum. ined. tab. 110. quod prseclare interpretatus estvir ille, 

popularis 



( 8 ) 

popvilaris noster desideratissimus. Respectu ad clipeum 
JEneie habito subscriptus est versus Mn. VI. 890. 

Incendìtque animum fanus venientis amore. 
In quem sensum ipsum Carmen dedicatorium comparatimi est, 
ut ostendatur Principibus Ma^nae Britanniae Serenissimis 
gloria seu ex belli seu ex pacis artibus et virtutibus ventura. 



CARMEN 



(9 ) 



CARMEN DEDICATORIUM. 

C^SARIS ALTA DOMUS aUEM, C^SAR ET IPSE, PROBAVIT J 
aUEM VATEM COLUIT MAXIMA ROMA SUUM : 

CUJUS DIVINUM CARMENj CEU FONTE PERENNI, 

SENSIBUS INGENUIS PECTORA VESTRA RIGAT : 

GUELFICA PROGENIES, faustis penetralibus okta, 

HIC AUDET VESTRAS VESTER ADIRE FORES j 
PRO aUE VNO ASCANIO TERNOS MIRATUS lULOS, 

aUOS ALUIT MAGNIS INSULA FETA VIRISy 
INGEMIT, ETj VESTRA CUR NON IN TEMPORA FAMA 

UT SERVARER, AIT, FATA DECERE MIHI ! 
MAGNÀNIMUM JUVENUM .JUICUISSET FACTA VIDERE 

FÓRTIA, NOBILE EPOS SURGERET UNDE MIHI. 
KON TAMEN A LAURO VENIT OMNIS GLORIA j LAUDEM 

NON MINUS iETERNAM PALLADIS ARBOR HABET, 
FEONTIBUS HINC VESTRIS ETERNA INNECTITE SERTA. 

PULCRIUSj ah! DOCTA NOMEN ab arte VENIT. 
TUNC SIBI, TUNC NUTRIX AUGUSTA GEORGIA PLAUDET. 

HOC DECORE, HOC MAJUS TEMPORA NULLA DABUNT. 



III. 



( 10 ) . 

III. p. . Capita Homerl et Virgilii obversa : hoc qui- 
dem e Museo Capitol. Tom. I, 1. 2. at Homeri expressum ad 
marmoris Farnesii exemplum. 

IV. p, . Ex Pitture d' Ercolano To. Ili, tab. XLVI, p. 
237- femina tabulas ceratas tenens cum stilo, animo in id, 
quod scriptura est, defixo : Dextra tenet ferrum, vacuam tenet 
altera ceram'. Ovid. Met. IX, 521. 

V. p. . Instinimenta scriptoris veterum : tabula cerata 
distychon cum stilo : ex ead. tab. Pictur. Hercul. tum sciinium 
librarium ; ab altera parte atramentarixma, duplex quidem, 
cum calamo ex iisdem, f'ol. II, p. 55. 

VI. p, , In fronte BucoUcorum. Faunus ludibundus cum 
capro. E gemma, cujus exemplum apud me est. Argumen- 
tum est multarum gemmaioim : inter quas suavissima Cabinet 
du Due d' Orleans, To. I, t. 75. 

VII. p. . In Ecl. IV, pueri nescio qua fatali felicitate 
memorabilis incunabula praedicantur : Jam nova progenies coelo 
demittitur alto. Est anaglyphum in aedibus Justiniaiieis : 
(unde in Galeria Giustin. To. II, 61, et in Admirandis tab. 26) 
argumenti docti quidem, nec indocte delineati, male tamen 
concinnati. Assidet Jupiter puer arboris tr unoo, et a Nympha 
Amalthea lactatur cornu ori admoto. Stat a tergo tanquam 
prodiens ex antro Dictseo Satyi'iscus syringem inflans. Arboris 
trunco implicitus serpens nidum pullorum appetit morsu, 
assidente bine patre, iUinc matre : non, ut adsit, auxili 
latura plus prcesentibiis. In specus cacumine aquila leporem 
dilaniat. Possis forte de portento in Aulide oblato apud 
Homerum II. ^, 308, sqq. cogitare ; probabile tamen fit sculp- 
torem ornamenta tantum apponere ^'oluisse. Sic et Moschus 
IdyU. S, 21, sqq. 

VIII. p. . Ecl. F", qua Daphnis defletur 5 et v. 42. Pas- 
tores, — Et tumulumfacite, et tumulo superaddite Carmen. Mo-< 
numentum sepulcrale : est exemplum exigui, sed elegantis, 
sepidcrij quod Puteolis visitur in Voyage pittoresqne de Naplet 
p. 58. 

IX. 



( Il ) 

IX. p. . Pan Faunum syringe canere docens : Occurrit 
in gemma. Expressa est manus docta elegantis viri, Levesque 
de Gratelle Reciieil des Pierres gravées antiques, P. II. no. 25. 
Extat quoque inter picturas Herculanenses (Tom. I. p. 41. 
acid. To. III. p. 101) Marsyas Olympum tibias inflare docens j 
argumentum olim tabulse Polygnoti apud Pausan. X, 30, p. 
873. Adscriptus est versus Ecl. V, 49, Fortunate puer, tu 
nunceris alter ab ilio. Quis enimnon poetae invideat: ab ipso 
Pane Carmen- rusticum edocto ! 

X. p. . hi fronte Ed. FI. Persona Sileni cum pedo, 
syringe et utre ; e diversis monumentis petita. 

XI. p. . Ed. FI. V. 14. Silenum pueri vino videre 
jacentem Hesterno injlatuni : Silenus teniulentus recubans. 
Ante eum duo Genii seu Amores, alter cum syringe j ita ut 
ejus somnum provocare velie videantur. Expressa gemma in 
Bracd lib. land. tab. 71. ex onyche exscalpto apud Principem 
Altieri; cum nomine scalptoris EVDOY. Legit vir doctus 
Eu&ov, Euthi ; erratum puto prò Evo^ov. . Est enim Evodus 
sculptoris nomen ; etsi omnino, an jiOminis sculptura a prisco 
sculptore profecta sit, dubito. 

XII. p. . Ed. FU. Diana venatrix ex hortis Cai-pen- 
sibus in Museo Pio Clementino To. I, t. 31. currens, alte cincta, 
cothm'nata ; secundum illav. 31. Diana — Icevi demarmore tota, 
Puniceo stabis suras evinda cothurno. 

XIII. p. . In versu 11 Eclogae Vili adscriptus est 
accipe jussis Carmina ccepta tuis; atque liane sine tempora circum 
Inter victrices hederam tibi serpere lauros. Faunus coroUam 
plectens pampineam. E gemma Teucri ap. Winkelm. Monum. 
ant. ined. Trait. prelimi p. XIF. 

XIV. p. . Ed. X. V. 69. Omnia vindt Amor, et nos- 
cedamus Amori. Amor leoni perdomito iirsidens ; notum 
multarum gemmarum argumentum. iQuod hic visitur, peti- 
tum est ex Descripiion des Pierres gravées du Cabinet du Duq 
d' Orleans, P. I, tab. 35. p. 151. Notius est aliud cum nomine 
Plotarchi insidente Amore cum lyiti. 

' ■ , XV.- 



(12) 

XV, p, . Geòrgie. I. v. 18. Oleaeque Minerva ìnven- 
trix. Numus est Atheniensium ex magno ilio numero 
didrachmorum ; adumbratus est unus e Museo Hunter. tah. 8, 
X. Caput Palladis : altera parte Noctua dlotae, seu lagenae 
olearia;, jacenti insistens, cKm oleae ramo, Adscriptum 
A0E ex vetere scribendi mtione prò A^rjvatwv. 

XVI, p. , Ex onyche in vasculi speciem elaborato olim 
Mantuano, nunc in Ser. Ducis Brunsvic, Cimeliis graphide 
expresso et illustrato olim ab Henr. Eggelingio 1682, nuper 
retractato 1775. Est anaglyphi argumentum per tres areas 
seu septa divisum ; e quibus medium hic exhibetur, C'eres 
cuoi Triptolemo curi-ui (tarde volventihus plaustris) insistens 
draconibus junctis ; humi accumbente Terra, brachio Itevo 
innixa canistro uvis onusto. Supervolat Genius : protome 
saltem expressa, prò more artificum ; gremio tanquam frugum 
ubertatem efFundens. A tergo fores, templi forte. Subscrip- 
tus versus Georg. I, 247. Prima Ceres ferro mortales vertere 
terram Instiluit. 

XVII. p. Georg. I.v. 210. Plaustrum bijugis bobus, 
incedente juxta puero ; translatum e fragmentis marmorum in 
Columbario Libertorum et Servorum Liincs Aug. a Gorio de- 
scripto (Fior. 1727 et repet, a Polene To, III. et nuper iterum 
in Piranesi Antichità Romane To. Ili, tab. 99.) 

XVIII. p. . Georg. I. 249. Aurora in altum evecta : 
Mii'ationera mihi fecit, cum diei ortum, tot nobilissimis poe- 
tarum locis multis modis ornatura, passim reperire liceat, 
artium conti-a opera, quae diem surgentem exprimant, esse 
perpauca ; Aurorae quidem vix unum et altenim. Nam Sol 
fere quadrigis seu bigis evectus in caelum occurrit : ut in ipsa 
dedicatoria tabula cerni tur. In nmnis frequentissima res est 
Oriens : verum plerumque cum significatu terrarum sub 
oriente sole sitarum ; unde etiam Oriens Augusti et Augustoruni 
legitiu:. Est ex hoc genere prseclarum nimiisma Inter Pisana 
tab. 18. Auroram, ut et Noctem, eodem fere habitu exprea- 
sam videmus de terris Orientis et Occidentis in arcu Con- 

stantini/ 



( 13 ) ; 

stantini, anaglyphis ex arcu Trajani spoliis translatis : v. 
Arcus Bellorìii et Admiranda t. 22. 23. ed. pr. At Aurora, 
qua dies nascens declaretur, vix occurrit pi-aeterquam in numo 
gentis Plautise, Inter numos Familiar. Romanarum passim 
obvio, eujus interpretatio debetur Abb.Eckhelii V. C. sagacitati. 
Idem typus expressus est in gemma prasclara Ducis Aurelianen- 
sis ab artifice Rufo^ forte liberto alicujus ex gente Plautia, in 
qua eratfamilia Ruforum: etsij nisi ille numus prostaretj Vic- 
toriam equidem in gemma agnoscerem. Ex ista gemma 
{Cabinet du Due d' Orleans To. I. tab. 45) expressa est nosti'a 
icuncula. Minus certa est altera Aurora ibid. t. 44. 

XIX. p. . In fronte Georg. II. Expressum poculum 
seu vas Bacchicum ex v, e. Dominici Ant. Bracci Commentariis 
de antiquis scalptoribv^ Voi. II. app. t. 15, 2. servatur illud 
in Cimeliis D. Rèndorp. Marquette Consulis Amstelodamensis. 
Vides sacrum, quo puer hircum ad aram ducit, Georg. IL 
V, 395, adstantibus duabus Bacchis, pateras teneritibus, cum 
Fauno et Satyro capripede. Ab altera parte senex manu 
sublata" prsecipere nesció quid videtur. Sphinges prò orna- 
mento suiit. 

XX. p. . Adstat ante ai'am Bacchi sacerdos thyrsum 
tenens, altera manu in arani libans columellae appositam: 
ducit puer, thyrsum et ipse gerens, hircum ad aram. Ad- 
scriptus versus Gè. II, 395 

Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram. 
Adumbrata hsec sunt e pictura Herculanensi : Pitture d!^ Erco- 
lano To. W, p. 221 ei 231. conf. Numum Antonini Pii ex sere 
in Numism. Albani To. I, t. 24. 

XXI. p. . Dioscuri adstantibus equis, notissima signa, 
adscripto versu e Georg. III. 89. 

Talis Amycl(£i domitus PoUucis habenis Cyllarus. 
Petitaest delineatio ex opere Dominici de Rubeis : Raccolta 
di Statue antiche e moderne tab. II. 12. 13. Conspiciuntur 
signa Romee in Quirinali, multis quidem in partibus recenti 
manu instaurata, antiqui tamen operis, male aliquando 
Phidise et Praxitelis manus esse eredita j verìus ad Hegesiae 

exemplum 



( H ) 

«xemplum expressa, forte Neronis astate, ut Viscontius non 
male conjectabat, cujus Castorem et PoUucem ante Jovis 
Tonantis sedem memorat Plin. XXXIV, 19. s, 16. Castorem 
Cum equo omnis antiquitas exhibuitj dubitar! possit de fratre 
Polluce, qui pugilatu clarus fuit, non equitatione. Verum ad 
utrumque adstantes equos numi Romanorum magno numero 
exhibent cum urbium, tum familiarum, Memmise, Postumiee, 
tum Imperatorum Antonini Pii, Constantii Chlori, Maxentii ; 
hujus quidem numus jam a Donato de urbe Roma exhibitus p. 
738. E. {p. 363.) 

XXII. p. . Georg. IF. 9,09. Ex Gemma in Cimelio Duci? 
Aurelianensis : Description du Cabinet du Due d' Orleans T. I. 
tab. 50. a doctiss. \iro, Abb. Belley, illustrata in To., XXXVI 
Meni, de VAcad. des Inscript. Insidet lyree noctua, ut con- 
juncta Apollinis et Minervaj numina et honores declaret. 
Sane utriusque numinis studia conjuncta esse necesse est in 
poétis interpretandis, nec sine poetices gustu aut sapientiae 
seu philosophiae studio feliciter ea in re verseris, Adscripta 
verba : Tii;^)i wjwloyÉvEia KoXoa-a-ociuv , Fortuna primigenia Colos- 
sensium, scilicet quae iis ab urbis inde primordiis adfuit. Gem- 
ma sane est hujus generis unica, quam equidem ex numismat. 
C'olossensium expressam suspicor ; etsi numisma ad nostrum 
aetatem sei-vatum esse non memini. 

XXIII. p. . Georg. IF, in quo de mellificio agitur : ubi 
V. 316. 

Pastor AristcEUS — 
Amissis, ut fama, apibus viorboque fameque. 
Numisma est ex pluribus apud Pellerinum et Hunter., hoc 
quidem e Pellerin. (To. Ili, pi. 96, 11. 12.) In altera parte 
Aristaeus heros est, Inter duas columellas stans ; quae aedicu- 
lam designant ; adscriptum nobile cognomen Aristasi Ay^BVi, 
quod sagaciter assequutus est vir doctiss. Eckhel Num. vet. 
anecd. p. 106: in altera Jupiter sedens : Zj^,- Kas-iOf. Corcy_ 
raeoi-um hi numi sunt ; Jovis Casii religio in Corcyi'a 
fuit prsecipua, sparsa inde per alias insulas maris lonii et per 
oram continentis. 

XXIV. 



( 15 ) 

XXIV. p. . Georg. Uh. IV. Recordandum est hoc libro 
preeclarum locum de Nyraphis marinis et Nereidis occurrere 
V. 334, sqq. Amphitrite binis equis marinis vecta, antevolante 
Amorej ad Gemmse ectypiim, quod habemus, delineata. Ar- 
chetypum, quod olim Laurentii de Medices erat, nunc in 
Cimeliis Regis Siciliae servali fertur ; gemma amethystus est. 
Est quoque ejus ectypum in Lipperti Dactylioth. Miti. I, P. I, 
77. Olim Veaus pelagia edebatur. Quid tamen ? si Theti- 
dem esse dixeris, memor versus TibuUi I, 5, 45 Talis ad 
JEmonium Nereis Pelea quondam Veda est frenato ccerula pisce 
Thetis. Similes alise deas marinse passim in gemmis visuntur : 
y. Mus. Fior. To. II. tab. 48 3 sed minoris et artis et famss. 
At egregise artis Sarda idem argumentum exhibens est Inter 
Gemmas Ducis Marlburiensis tab. XI. Alia occuiTunt in ana- 
glyphis V. Admiranda Galeria Giustin. Voi. II. extr, 

XXV. p. . Anaglyphum e Marmor. Taurinens. To. I, p. 
69. Nptum est veteres sibiadmodum placuisse in furore Bac- 
charum repraesentando : motus pulcri corporis vehementiores 
et capitis jactationes vaiietatem et ostentationem artis admitter 
bant. Frequentatur inter hsec Baccha simili habitu in gemmis : 
Sic in Mus. Florent. To. I, tab. 8S.7. 9. Mariette To. I, tab. 41. et 
Gravelle To. I, tab. 67. tum in Lippert. Ductyl. 1, 1, 194—197. 
IH, 1, 166. et jam olim in Maffei Gemme Voi. Ili, t. 56. unde 
expvessa. in. Mo7itfauc. Ant.expl. To. I, tab. 165, 3. Multa in 
his variant 3 prototypum esse videtur genima Medicea. Tenet 
Baccha manu ìcunculam seu feminae seu viri duas tibias in- 
flantis: cujus rehgionis ac notionis ratio obscura est. Desti- 
nata erat hsec tabula libro IV. Georg., ubi v. 520 Ciconum matrés 
Inter sacra deuni nocturnique orgia Bacchi Discerptum latosju- 
venem sparser e per agros. Quod facinus in alio marmore Musei 
Taurinensis p. 19 ab artifice redditum videas. Parum tameu 
delectat tantae immanitatis spectaculmn. ' 

XXVI. p. Assidet Musa, Clio quidem, cestro quasi 
Phoebeo percita, e To. Il, t. 24 Musei Pio Clementini, Infixus 
columellee clipeus cum distiche Propertiaao : 

Cedite 



( le ) 

Cedile Romani scriptores, cedite Graii, 
Nescio quid majus nascitur Iliade. 

Prop. Lib. II. Eleg. Extr. GÌ. sqq. ad Lynceum. 
XXVII. p. , Pegasum videsex hyacintho: ad ductam 
Dactylioth. Lippert. Mill. II, 1, 60. 

DEDICATIO ÌENEIDOS 

SI MIHI SUSCEPTUM FUERIT DECURKERE MUNUS 

O PAPHON O SEDES aVJE COLIS IDA.LIAS 
TROIUS ^NEAS ROMANA PER OPPIDA CIGNO 

JAM TANDEM UT TECUM CARMINE VECTUS EAT 
NON EGO TURE MODO AUT PACTA TUA TEMPLA TABELLA 

^ ORNABO ET PURIS SERTA FERAM MANIBUS 
CGRNIGER HOS ARIES HUMIXEIS ET MAXIMA TAURUS 

VICTIMA SACRATO TINGUET ODORE FOCOS 
MARMOREUaaUE TIBI DEA VERSICOLORIBUS ALIS 

IN MOREM PICTA STABIT AMOR PHAKETRA 
ADSIS O CYTHEREA TUUS TE C^SAR OLYMPO 

ET SURRENTINI LITORIS ORA VOCAT 

Dedicatio Mneidis ; vxJgo ipsi Maroni tributa ; perperam ; 
poétae lamen non infelicis. Saltem mira ejus est venustas et 
suavitas. Legitur in Antholog. Lat. lib, I, Epigr. 63. et in 
Vii-gilii Catalect. VI. 



XXVIII. p. . Neptunus tridentem emittens e Begeri 
Thes. Brandenb. T. I. p. 250. Numus argenteus Demetrii 
Poliorcetae. Idem et similes alii ap. v. e. Eckhel et Fròiich 
memorantur. Parerga e variis monumentis petita sunt : 
Triton buccinam inflans remo nixusj cum una Nereidum 
delphino insidente. Subscripta verba : Maturate fugam JSn. 
I. 137. 

XKJQL, 



( 17 ) 

XXIX. p. . Lib. I. Venus curru vecta ab Amoribus : 
e nurao gentis Jaliae apud Morell. Thes. num. Famìl. tah. 1. 
Gentìs Julics. Subscriptus versus Ipsa Paphum sublimis abit. 
^n. 1.415. 

XXX. p. . /En. IL 175. Pallas parmamque ferens 
hastamque trementem conspicitur Venetiis in vestibulo biblio- 
thecae S. Marci : Statue — di S. Marco To. IL tah. 11. 

XXXI. p. . yEneas Anchisen, manu tenentem sacra, 
humeris portat, respiciens patrias moenia, Ascanium manu 
trahens : secundum versum adscriptum : 

— dextrcE se parvus lulus 
Implicuit, sequiturquepatrem non passibus cequis. Mn. II. 723. 
Est autem typus Antonini Pii, quem ex magna copia numo- 
rum, qui Mneaz pietatem exhibent (v. Raschìi Lexic. NumiS" 
mot. T. I. p. 131.)> selegimus ap. Landi Numism. p. 7. Mus. 
Pembrok. P. IH. tao. 96. Numism. Reg. Christinee tab. 16. 

XXXII. p. . Scylla specie proxime accedente ad versus 
^n. III. 426. 

Prima hominis facies et pulchro pectore virgo. 
Pube tenus : postrema irhmani corpore pistrix, 
Delphinum caudas utero commissa luporum. 

Exeunt ex utero protomae luporum, seu canum marinorum j; 

uterus autem seu corpus desinit in caudam belluae marinss. 

Doctum marmor, cujus particula haec exhibetur, extat apud 

Winckelm. Monumenti inediti no. 37. 

XXXIII. p. . Mn. IH. 694. adumbratum est signum 
Fluvii, ut in monumentis frequenter conspicitur. Nam 
Alpheum ipsum nusquam expressum vidi, et, qui Arethusae 
amores dixit poèta, Alpheum juvenem credere debuit. 

—— Alpheum fama est huc Elidis amnem 
Occultas egisse vias subter mare : qui nunc 
Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undìs, 

XXXIV. p. . ^n. ni. 696. Caput Arethusae, Su^axeo-w, 
aubscripto versu Ore, Arethusa, tuo. Occurrit in inntimeris 
Syracusanormn numis apud Parutam, Dorvill. et al. Delineatio 

p 



( 18 ) 

fàcta ad exèmplum apud Begerum Thes. Brandenb. T. I. 
p. 388. 

XXXV. p. . Dido — unum exuta pedem vinclis — Te*- 
tatur moritura deos et conscia fati Sidera — JEn. IV. 518. Sig- 
num Didonis extat in Museo Pio Clementina To. II. tab. 40. 
Fidem facit conjecturae per se lubricae pes nudus, reliqua 
in signo truncato restituta ad exèmplum similis signi in Móì- 
bus Barberinis ; etsi in hoc manus cum ense a l'ecentì manu 
est. Constat tamen e Macrob. V. 17 sape ab artificibus re- 
petitam fuisse Didonem ; ut mirari liceat, eam non frequen- 
tius repertam esse in antiquorum operum reliquiis. Dido- 
nem agnoscunt in Picturis Herculanens. To. I. p. 73. 

XXXVI. p. . Respicit icuncula, ex Pictiir. Hercula- 
nens. To. I. p. 207 petita, serpentem e tumulo Anchisee pro- 
deuntem et inferias libantem. — serpens 

Lìbavìtque dapes, rursusque innoxius imo 
Successa tumulo, et depasta altaria Uquit, 
2£.n.. V. 91. Videtur serpens, aram nexuum gyris impli- 
cans et apposita poma delibans. Genius loci essej adstat 
puer fiondibus coronatus et frondem manu tenens'j mirantis 
gestum videre putes conspecto portento. Adscripta in tabula 
verba ; Genius hujus loci mentis. Videtur dictum prò : Ge- 
nius Loci montis hujus. Nota enim res est, loca suum ha- 
bere Genium. 

XXXVII. p. . ^n. V. 110. Tripus afFabre factus 
cum vase et palma, qualis conspicitur in Stuart's Antiquities 
of Athens p. 36. Erant enim in ipso carniine V. 110 inter 
prsemia certaminum sacri trìpodes viridesque cor once, Et 
palma, prelium victoribus. 

XXXVIII. p. . Ganymedes ab aquila raptus — puer 
frondosa regius Ida — quem prcepes ab Ida SubUmem pedibus 
rapuit Jovis ales ab alto. Mn. V. 253, — in statue antiche — 
nelV Antisala della Libreria di S. Marco P. II. t. 7. olim e 
tholo suspensus. Convenit, quod mireris, cum mannore 

tyjjws 



( 19 ) 

typus numi Dardaniorum ex aere ihter numismata Getse ap. 
Vaillant. Numism. gr. p. 107. Expressum videbis in Descript 
du Cab. d'Orleans T. I. p. 38, Signo hic expresso simile est 
àlìud a Pacettio restitutum. v. Guattirli Monum. ineà. 1786. 
p. 47- tab. 1 1 . cujus non absimilis esse debet statua, quae 
apud S. Ildefonsum servatur : v, Caimo Vago Italiano To.II. 
p. 141. In utraque canis allatrans apposita est. 

XXXIX. p. . Mn. VI. 26. Minotaurum vulgo appellant, 
etsi perperam^ signum innumeris in numis obvium^ inpri- 
mis Siciliae et Magnae Grceciae ; nunc ex gemma Aurelianensi 
descriptum Descriptìon des Pierres gravées -du Cabinet d'Orleans 
p. 123 tab. 28, ubi a doctis interpretibus ad agriculturam re- 
fertur. Esse signum' illud vetus aliquod symbolum, seu em- 
blema, rei certse, pariter atque alterum, humani corpoiis 
cum taurino capite, qui verius Minotauii appellatione venit, 
haud dubito; verum tamen sensum ignorari arbitror, etjara 
a Grascia litteris expolita ignoratum esse. Redetmt itaque 
omnia ad conjectationem ; habet probabiUtatem aliquam, si 
de flumine per taurum designato cogites; res ipsa satis ex- 
pedita non est. Solis sub Hebonis nomine apud Neapolitanos 
celebrati, speciem exprimi multis docere voluit Martorelli dell* 
antiche Colonie venute in Napoli, Voi. I. Nititur auctoritate 
Macrobii Sat. I, 18 ; verum is Dionysum Hebonem dictxim 
et barbata specie, senili quoque, exhibitum narrat; atqui iS 
est Bacchus barbatus. Advocatum autem signum in hunc lo- 
cum ex vss. VI, 20. 21 sqq., ubi mixtutnque genus prolesque 
biformis Minotaurus. 

XL. p. . jEn. VI. 226. Vas cinerium seu urna elegan- 
tissima : ex Sepolcri antichi — di Sanfes Bartoli p. 101. De 
Miseni funere lib. VI, 226 

PostquaM coUapsi cineres, et fiamma quìevit, 
Heliquias vino et bibulam lavere favillam, 
Ossaque leda cado texit Corynceus a'éno. . 
XLI. p. . Proserpina cum Plutone insidens throno, 
adstante ab altera parte Genio seu Cupidinè, ab altera puella, 
Tnanji vasi imposita ; Psychen dixeris. Adscriptus versus IExì.. 

VI. 



( 20 ) 

VI. 402 Castra licei patrui servet Proserpina limen. Anagly- 
phum Ostiae repertum, nunc in Museo Pio-Clementino ser- 
vatur : v. To. II, tab. I. Quem animi sensum artifex expri- 
mere voluerit, difficile dictu est. Tu possis eo referre, quod 
nec in infeiis locis amore liberatxir animus. Nam, quod 
Psyche Orcum adire missa est, nihil cum argumento conjunc- 
tum habet. 

XLII, p. . ^n. VI. 883. Ex anaglypho in aedibus Sàc- 
chettiorum Admir. tab. 65. Femina stans ante columellam 
stilo globum columellae impositura incidens. Ad horoscopum 
referenda res ; signat Parca fata nascentis hominis. In ana- 
glypho Pamphylio pauUo ante laudato globus Zodiaco insig- 
nitus est j ne dubites feminam esse Parcam, comparatio ejus- 
dem anaglyphi vetat. Alio modo cum ferula globo admota 
occurrit Urania ; ut bene monet Winckelm, Mon. ined. No. 184. 
185. nec tamen propterea damnanda est altera ratio in aliis 
xnonmnentis, ut in nostro. 

XLIII. p. . ^71. VII. 341. Furia serpentem immìssura 
in scelerati hominis pectus; facem praeferens manu altera, 
ad ducturn fere pulchellse iconis in fronte dramatis viri inge- 
nio et acumine eminentissimi de Gcethe. Petita est iUa ex no- 
bili anaglypho, quod Clytsemnesti'ae et ^gisthi caedem ab 
Oreste perpetratam exhibet, olim iEdium Barberiniarum^ nunc 
Musei Pio-Clementini, prolatum olia? a Winckelm. Mon. ined. 
No. 148, nuper egi'egie illustratum ingenio et doctrina Heeren 
nostii in Commentatione Rotnce 1786 edita. In eo quidem 
binae Furise sipario prjetentse, sive quod hoc modo artifex ex 
conspectu remota, perspectivae imperitia, innuere voluit, ut 
in altero No. 149 septo ali quo Furia disjimcta est j eo fere 
modo quo artifex sibi consukre voluit Morpheo expresso in 
Admìrand. tab. 24. H'inck. Mon. ined. No. 110. (velo saltem 
interdum utuntur : cf. Fogginius T. IV. Mus. Capii, p. 293. 
Mon. ani. t. 52.) sive ut sit peplum quo Agamem.nonem impU- 
citum legimus, cum occideretur, mox ab Oreste iji conspec- 
tum allatum : ut acute Heeren conjicit. In capillis Furiae alii 
«ibi videntur serpentem implicituin animadvertere, quem et in 

vase 



( 21 ) 

rase Graeco antiquo videte licet, quo Furiae Orestem exagi-^ 
tant j habetur illud Inter Etrusca, v. e. ap. d' Hancarvill. Tói 
JI. tab. 30. Cseterum animo obversabantur illa poetee .• VII, 
341 sqq. 

Exin Gorgoneis Aledo infecta venenìs 
Principio Latium et Laurentis teda tyraàni 
Celsa petit, tadtumque obsedit limen Amata. 
Huic dea ccendeis unum de crinibus anguém 
Conjidt, inque sinum prtecordia ad intima subdit. 
XLIV. p. . Baccha enthea, capite jactato discurrens, 
cum epigraphe : Euoe, Bacche, fremens ex lib. VII, 389, Eo 
habitu Bacchae in multis gemniis et anaglyphis \isuhtur. Ea, 
quae hoc lodo exhibetur, in ara elegantissimae formse unum 
ex trinis lateribus ornat j reddita est ex opere nobilissimo : 
Statue delia Libraria di S. Marco To. IL tab. 34. 

XLV. p. . iE«. VIL 396. Tympanum cum crotalis, fis- 
tula ac thyrso. Etiam heec sunt e diversis monumentis Fio- 
rilli nostri ingenio composita. 

XLVI. p. . ^n. VllL 620. Janus expressus est a Fio- 
rillo nostro ad ductum librorum de Roma antiqua. Donati et 
aiiorum, inque his Barbault Monumens de Rome ancienne pi. 
21. p. 28. Alluditur ad v. 620, ubi Juno ipsa Janum reser- 
asse narratur, 

Impulit ipsa manu portas et cardine verso 
Belli ferratos rupit Saturnia postes. 
In dilectu tamen Jani arti potius suse quam ventati con- 
suluit FioriUus. Janum enim transitorìum in foro boario, 
cujus vestigia adhuc supersunt haud contemnenda, exhibuit ; 
cum in poèta de Jani aede pacis bellique indice agatur ; erat 
illa Jani gemini, ei-atque biforis, et sita ad imum Argiletum, 
prope theatrum Marcelli, sub radicibus Capitolii: cUjus fa- 
ciem petere licebat e numis Augusti aut Neronis, cujud 
plures sunt numi Jani aede insigniti. 

XLVII. p. > . /En. VIIL 81. In conspectu sunt moenia 
urbis, Laurentum dixeris, lauro quoque in muris extante, v. 
Mn. VII, 59 sqq. Laurus erat cet. apposito quoque igni seter- 
no. 



( 22 ) 

no, quem Troja secum attulerat JEneas, JEn. II,; 296. 297. 
In littore scrofa cum XXX porcellis juxta ficum ruminalem 
(cf. Vili, 43 sqq. et 81 sqq.). Plura ita rerum momenta in 
unum locum ab artifice collata vides. Est autem tabula adum- 
brata ad ductiun numi Antonini Pii maximi moduli ex aere. 
Prostat ille in numism. Christince R. et apud Spanhem. To. I. 
de usu et prast. Num. Voi, I, p. 364 : memoratur a Vaillant 
et al. Expressus est h. 1. numus ex Numismat. jnax. moduli 
Ludovici XIV tah. 6, n. 5. 

XLVIII. p, . ^n. Fin. 301. Gemma a multis ex- 
pressa, etiam pictura ab Annibale Caraccio in Faraesiis aedi- 
bus, Hercules quiescens, saxo insidens leonis exuvils instrato j 
pone Diomedis equorum protome ; pes impositus alteri saxo, 
in quo reclinata clava, Sphinge apposita : quo Consilio, vìx 
pronuntiem, nisi artifex significare voluit allegoricum esse 
opus j subjectum est caput apri Eiymanthii cum trinis pomis 
Hesperidum. Mirationem gladius seu culter facit formae 
novae, quem manu tenet ; ut nec tamen manubrio caput sus- 
tentare videri debeat ; vaginam putes gremio impositam esse ; 
uti arcus a tergo, Inscripta verba quietem labore parari do- 
cent : iróvo^ Ttf y.axój; riVi;;^a<^?*v oc'tTio^. Archetjpa Sarda, de 
cujus antiquitate dubitari non vidi, olim Crozati, extat in 
Museo Ducis Aurelianensis : Description du Cabinet du Due 
d'Orleans, T. I. tah. 86, Extant alia exempla, ut inter Geni- 
mas regis GaUiarum : apud Mariette, To. I. tah. 84, 85. alia 
inter Ectj-pa Lipperti extant. Sacrum Jovi Centeo factum 
respexisse videri potest aitifex, si saxum et cultura advertas. 
V. Sophocl. Trachin. 750 sqq. 

XLIX. p. . ^«. nn.SSS. Venus Vulcanum adit ; ut 
arma ^nese fabricetur, rogat. Arma rogo, genetrix nato. Pe- 
tita est icon ex Lipperti Dadyliotheca To. III. 1, 76. Sarda 
est apud elegantiarum arbiti'um, Regem Poloniee. Adit Ve- 
nus Vulcanum supplex, arma .■Eneae fi'.io rogatura ; ipse Vul- 
canusin foculo telum, in quo cudendocum maxime versabatur, 
candefiacere videtur. Est autem hoc aigumentum multarimi, 

priscae 



( 23.) 

priscse an recentis artis, gemmarum, ut vel apud Lippertum 
videre licet Notior est illa quae apud Gravèllium habetut To. 
1.13. 

L. p. . Mn: Vili. 71'i. Augusti signum sacrifìcantis 
habitu e Museo Pio-Clementino To. IL tab. 46. Ornabat olim 
basilicam coloniae Ocriculanae in Umbria, unde nuper cum 
»liis, quse e ruinis eruta fìierunt, Romam deportatum est. 
Delegimus autem hoc inter aKà Augusti signa tanquam minus 
notum. 

LI. p. . j^n. IX. 102. Nereus cum Doride mari ìn- 
natans editur a Gorioj illa duo pueros manibus amplexa, 
prseeunte Amore et Delphino. PraestantissimUm scalpturae 
opus hoc, amethystus esse fertur, in Cimeliis Mediceis 
asservatur. v. Mus. Florent. To. II. t. 46. Unde exemplum 
expressum a Lipperto Dac^^Zio^A. T. I. 1, 123. Nereus 
sane vulgo apud poetas senex est j potuit tamen artifex sequi 
id quod magis piacere ac delectare posset. Accommodatum 
autem est pulchrum hoc artificis opus versibus ^n. IX, 102, 
quatenus et hic natantes exhibentur Nereides : 

-qualis Nereia Doto 

Et Galatea secant spumantem pectore pontttm^ 
LII. p. . JSw. X. 505. Pietas militaris. Heros defìoi-* 
ens absportatur e pugna a sodalibus ad suos : adstat senex ve- 
nerabilis, manum ejus amplexus, et ad ejus latus femina do- 
lens. Adscripti versus e lib. X, 505, 

At sodi multò gemitu lacrìmisque 

Impositum scuto referunt Pallanta frequentes. 
Anaglyphum est Musei Capitolini To. IK tab. 39. Miratur 
Fogginius unum tantum galeatum esse, malitqué itì sene me- 
dicum agnoscere ; quod eum adducit, ut persuadeat sibi, non 
mortuum, sed segrotum> aliquem portari j Alexandrum esse, 
Cydno anme> in quem descenderat, letali frigore correptum^ 
LUI. p. . Mrt.XI.i, Tropseum-Gumverbis ■ 

• tibi, magne, tropceum 

Bellipotens'-— 

hujuA 



( 24 ) 

hujus generis monumentum extat praeclarae artìs, tropaeum 
Mani seu Domitiani seu Aiigusti, quod Piranesius splendida 
tabula exhibmt. Numorum argumentum est frequentissimum. 
Quod hic redditum vides, petitum est a numo Pescennii Ni- 
gri apud Haym. To. II. 230, 4. Pednis. Mus. Farnes. To. III. 
tab. 18, 6. 

LIV, p. . jEn. XII. 169. Spectat anaglyphum ad sa- 
crum quod fit in foedere saaciendo inter Latinum et iEneam, 
V. 169 

Procedunt castrìs, puraqiie in veste sacerdos 
Scetigerifetum siUs, intonsamque bidentem 
Attulit, admovitque pecus Jlagrantihus aris. 
In anaglypho suove taurilia habentur ab Imperatore stante 
ante aram et libationem in ignem fàciente ; adstat camillua 
cum acerra, et pone eum tibicen ; accinentibus tibicinibus 
duo pueri adducunt suem et arietem, at popa taurum. Im- 
perator in fronte exercitus constitutus esse videtur } est antera 
is, nam in ipso monumento (qucd adumbratum est ex Admì- 
randis tab. 17. extat autem nec minus in Bellorii Opere : Ve- 
teres Arem Augustorum trium plus insìgìiium) facile agnoscitur, 
Trajanus, princeps optimus. Anaglyphum Romae in arcu 
Constantini M. visitur ; translatum ad eum ornandum e vetere 
Trajani arcu, dejecto et everso, ut ad hominem, cujus audax 
et improbum ingeniura fortunam propiliam habuit, posteri- 
tati commendandum transferentur decora Principis optimi et 
«anctissimi. 

LV. p. . yEn. XII. 827. Roma sedens, quo solet, ha- 
bitu, exerta mamma dextra, tenens parazonium et hastam, 
thorace prò throno sufcgecto. 

Sii Romana potens Itala vìrtute propago ! 
Est autem adumbratum signum ex \Micseo Pio-Clement. To. 
IL 1. 15. ubi cf. Viscontium virum eleganter doctum. Occunit 
Roma simili habitu in arcu Ti'ajani, tum in numis Neronis, 
GalbsB, Vespasiani. 

LVL 



' ■ ÉÉ- - 
25 ) 

XVT. p. . Adfin. Mneìdìs lib. -sM. Aquila alisexpansis 
intra coronami lauream, adumbrataex Piranesii marmoribus. 
In medio scripti vei-sus Homerici, qui fundum omnis et my- 
thi et fortunas ^Enese fecere : > 

Ni/v ó's TE Aìv£j«o /S<»j T^mcTiTtv dvd^n, . 

Kaì TraTdEs iroilàwv, roi jcev ju.jtootctS'e yévmroii. 

LVII. p. . In fronte ac titulo Voluminis, quo contine- 
antu)' Culex, Ciris, &c. Musa evellens plumas alis Sirenis ; 
secundum exemplum anaglyphi apud Wmckelm. Mon. ined. 46. 
Sirenum certamen cum Musis, nota est fabula Boeotorum, 
quo videe Sirenes deplumes a Musis factae sunt, pennis evul- 
sis : Paus. IX. 34. Delectum hujus tabulse fecit lusus in- 
genii. Proposita sunt in hoc volumine carmina deteriorum 
pleraque poetarum aut meliora ab iis interpolata; Musa 
itaque, hoc est ingenium eorum nutritione formatum, se- 
verara in illa. carmina criticen exercet, interpolata notat ac 
rejicit, nomini s Virgiliani auctoritatem illis detrahit, et 
poétastros nudos traducit. 

LVllI. p, . In fin. pro<Emn in Culicem. Lusus Fauno- 
rum et Satyrorum ex anaglypho, quod Roms in cimeliis V. 
C. Jenkins habetur, apud Guattini V. C. Monumenti inediti 
anni 1786 p. XXXII. tah. 11. Adstat ara frugibus onerata 
ante arborem. 

LIX. p. . Ad Culicis V. 43. Anaglyphi fragmentum ex 
Museo Capii. Voi. IV. tab. 29. Nihil enim aliud quaerebatur, 
quam ut olium pastoris, quod poeta prseclare describit, 
aliquo saltem modo oculis subjiceretur; Atqui nihil servatum 
memineram ex antiquitate, quod assurgeret adilla : Proputit 
ut stabulis ad pabula lata capellas eie. v. 43 sqq. Jam silvis 
dumisque vagce jam vallibus abdunt Corpora. Tondentur te" 
nero viridantia gramina morsu. Penduta projectis carpùntur et 
arbuta ramis, Densaque virgultis avide labrusca peiuntur. 
H(Ec suspensa rapii carpente cacumina morsU, Vel salicis lentie, 
vel quiE nova nasciiur arbos. 

E LX. 



( 26 ) 

LX. p. . Suavissimum gemmae ar^imentnra in eaza 
Aurelianensì : Cab. du Due d Orleans, To.I. tub.'ÌG. Con- 
sentit versus Culicis 114, 5. 

He etiani viridi ludentes Panes in herha 
Et Satyri Dryadesque choros ege^e puellcE, 
Naiadum et ccetus. 
Gemma est anaglypha, saci-um fit Pani; nec quicquam oc- 
currit, quod inteiprete indigeat ; nisi forte clava, quam manu 
tenet una ex feminis ; Sed feliciter rem expediunt docti et 
elegantes iiiterpretes Gemmarum Aureiianensium Abb. de la 
Chou et Abbas le Bloiid W. CC. Refertur clava ad vitam ru- 
dem et agieatem : quae non modo Herculem clava armavit, 
verum etiam deos lusticos, Priapum, Panem et alios, Winck- 
elmannus To. li. Mora. ined. p. 55. habitum Tragoediae cla- 
vam cum persona gestantis bine ducebat. In hoc tamen 
heroés potius arlificibus aute oculos fuisse puto, ut Herculem, 
Theseum. 

LXI. p, . Ad Culicis v.'ì07. Mercurius Umbram evo- 
cans : argumentum multarum gemmarum ; nunc ex gaza 
Ducis Aurelianensis : Cab. du Due d'Orleans To. I. tab. 23. 
Culex in hoc cannine ex inferis redux pastori convicia facit 
V. 207, 8. 

Effigies ad eum Culicis devenit — 

Videntur tamen mox ii, qui dogmatibus Platonicis imbuti 
erant, revocasse hoc ad animarum in corpora seu reditum seu 
primum ingressum. 

LXII. p. - sub fin. Culicis restituii. Iterum vitae rus- 
ticae gaudia et lusus declarat anaglyphum Musei Capitolini tab. 
60. Tb, JV. sed artificum more et ingenio per fabulas Bacchi- 
cas. Adstat Bacchus puer, nebride cinctus, qviem salutant 
et devenerantur duae Bacchae duoque Fauni. In reliqua ana- 
glyphi parte, hic omissa, Bacchus modo natus a Nymphis 
ablutus, item ascoliasmus inter Faunos, exhibebatur. 

LXIII. 



( 27 ) 

LXIII. p. . Numisma Megarensium ap. Pelerìru Re- 
cueil de Medailles de Peuples et de Fillts To. 1. pi. 23j 24 ex 
aere, ailudens ad versus Ci vis v. lOp — 109. 

Stat Megara, Actcei quondam munita labore 
Alcathoi, Phofbique ; deus namque adfuit UH. 
linde etìani, ciiìiarce voces imitatus acutas, 
Scepe lapis recrf-pat Ctjllenin munera pulsus, 
Et veterein soaitu Plioebi tesiaiur honorem. 
In priore parte caput ApoUinià viisitar, in altera ApoUinis 
cithaia j adsciiptum Msya^Ewv s^rt r^cijj.^a, . . . Exesum nomen 
y^xfjifxa.Tiu;, scribse. 

LXIV. p. . Ciris V.- 135. Anaglyphum Musei Capi^ 
tol'mi Voi. IV. 16. (jam ante a Bottario ad calcem Plcturarum 
sepulcri Nasonìorum editum) leo domitus et laqueis irretitus 
ab Amoribus ludentibus ; qui veste ejus caput (^bducere velie 
videntur ; supeistat alium exempluin poteiTtise amoris, Her- 
cules muliebri \estitu, colum tenens et nens fila. Parerga 
sunt bine th} rsus cum u\a, palma, illinc elava euui tympano,si 
bene conjicio, infra scvphus. Subscripsimus versum e Ciri 135. 

lUe etiain Posnos dornitare le.ones, 

Et validas docuit vires mansiiescere tì^ris. 
LXV. p. . In fronte procenùi in Catalecta : expressus 
est Apollo Sauroctonus e Mus. Pio-Clement. To. I. t. 13. 
Destinams erat bue loco Apoilo cum Marsya. Cum tamen 
ai'guntenrum et m(>nu menta hiijus fabula^ essent nimis vulga- 
ria, placait alterum prfeferre. Non n'si paucaSauroctoni inno- 
tuere signa, unum in Marhres de Dresde n 53. alterum Bnr- 
ghesium Mommi, ined. n. 40. et illud Vaticanum. Sunt autem 
eigna haec *^ant() memorabiliora, quod ea ex Piaxiteleo opere 
ex cere (Pìin. XXXIV, Ì9 s. IO) tanìqnarn protypo propa- 
gata esse constat. Quid veteres per hoc si^i^num innuerint, 
difficile dictu ; nisi teneas o-a-j^av, ^acertam, e-se inter repti- 
lia quae tempestatum vices et mutatioues prajsagiunt ; adeo- 

que 



( 28 ) 

que deum, divinationum auctorem, declarari hoc symbolo 
suspicari licet, Divinatione autera non minus opus est in 
emendandis et interpietandis Catalectis carminibus obscuris 
et corruptis, 

LXVI. p. , Nemesis sigillum, quod Eques illustris 
(TJzara in suis cimeliis servat, delineatum sub tìnem Musei Pio- 
Clementini Voi. II. tab. A. 7- Pi^aestat altero signo, quod in 
Museo ilio prostat tab. 13. Peccavit tamen is, qui signum de- 
iineavit, in dilectu positus ; obliquiore adspectu illud red- 
-dendum eiat^ ut cubitus, praecipua Nemeseos nota, exertus 
satis oculis occurreret. Quod manu olim gest:ibat, supple- 
vimus frenum, passim in numis obviuni, v. e. Numism. Pisan. 
t.39, 5. 54.4. 61, 3. Addidiraus rotam ad pedes. Innu- 
mera sunt exempla Nemeseos in numis et gemmis. Non con- 
fundenda est cum ea Venus Agoraci iti, Nemeseos nomine in- 
signita: Plin. XXXVI, 4.3 et Pausan. I, 33. Vemm de 
Nemesi post Herderi V. C. elegantissimam disputationem 
verbum piget adderà. Subjiciebant autem cogitationem de 
Nemesi versus Catalect. e.\tr. 

Tale dece numeri ; tali mortalia nutu 
Fallax momento tempora hora tulit. 

LXVII. p. . Genius Morlispulchellus cum face inversa 
e gemma : Cabinet du Due d'Orleans To. I. tab. 38. De hoc 
Genio quae nostro tempore, nonnulla cupide magis quam 
docte ac vere, disputata sint, memorare necesse non est ; Etsi 
ipsa res docet, et Somnum et Mortem per puerum seu Genium, 
eodem habitu, face inversa apposita, promi.-cue declarari. 
Scilicet proprie Genius ille est Somnus ; hic autem, ad fera- 
lia traductus, refert similitudine Somnum illuni omnibus 
nocte una longa dormiendura. Tutior est interpretatio 
pueri seu Genii pelli substratae incubantis de Somno : ut Ve- 
netiis in bibliotheca S. Marci, Dresdae, Romee. Ad idem 
genus equidem referam Hermaphroditos vulgo dictos. De- 

ìatus 



( 29 ) 

latus autem est ad hoc sìgillum animus per Carmen XIV. et 
ult, Catalectorum Quis deus. Odavi, te nobis abstidit ! 

LXVIIJ. p. . In fronte Copce. Carminis primi versus 
sunt: 

Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella, 
Crispum sub crotalo dvcta movere latus. 
Cui non statini in animum ii revocent puellas saltantes in 
Picturis HercuJanensibus ? Apposuimus diias ex illis, alteram 
crotala pulsantem, tympanum alteram : Pitt. d' Ercol. T. I. 
pag. 109 eri 15. 

LXIX. p. . Ad Moreti v. 23. De Mola trusatili seu 
manuaria locus est classicus in hoc Carmine v. 23 sqq. jQuse 
hic exhibentur, molae ejus generis duae, altera frangendis 
frumentis, altera olearia, duabus rotis in labro seu lacu cir- 
cumactis, axe cum manubrio trajectOj descriptse sunt ad 
exemplum, quod apud Guattari, ad a. Ì7S6. p, 40. extat, 
Utraque, e scoria Vulcania facta, sub ruinis antiquarum 
asdium leperta fuit. Machina similis ad semina lini frangenda 
inter nostrates frequentari fertur. 

LXX. p. . Ad Moreti V. ^9,. Duo capita Afrorum^ fe- 
minae et marisj ex gemmis : in Gemmis litteratis Ficoronii p. 
71. fig- 3 et 6. Scilicet memorabile est, quod in ipso carmina 
occurrit Cybale v. 32 sqq. 

Afra genus, tota patrìam testante flgtir a, 
Torta comam, làbroque tumens, et fuse a col or em ; 
Pectore lata, jacens mammis, compressior alvo, 
Cruribus exilis, spatiosa prodiga pianta ; 
Continuis rimis calcanea scissa rigebant. 
Cognoscitur ex ilio loco, ex interioribus Africae partibus man- 
cipia jam tum in ItaUam importata fuisse, in agris quoque ha- 
bita, etiam feminas. Ex Nigritis nostris oriundam puellam a 
poeta descriptam dixeris. Jam in ilhs gemmis caput feminae, 
quse m dehciis alicujus viri fuisse videtur^ capillis intortis, de- 
presso 



( 30 ) 

presso naso, tumentibus genis et ore, insigne est. Alterum 
auten: caput virile oi e tantum tuniido et tortis capillis conspi- 
cuum, naso ac fronte aliam Afiicse provihciam piofitetur 
patriam. 

LXXI. p. . Sacrum Veneri factum : argumentum 
suavisbimi hnjus canninis. Composilum est Partrgon e di- 
versis monunientis : Libat sacrilicans vergendo pateram iri 
ìgnem arae iuipositum, adstantibus victima et hostia ; ara 
ante Veneris signum, pone quam adstans Amor prospicit. 
Occurrunt sìmilia in variia operibus, gemmis et ai^agl)phis. 
Non male con\énit hoc Partrgon cum Dedicatione ^nei- 
dis, p. 9. 

LXXII. p. , In fronte P. t'irgìlììMaroma l^ìtce. f->\ Vita 
sine litieris nìors est, adeoque vera vita e litter's et Sapientiapro- 
ficiscitur : inger.iose Minerva corpus a Prometheo e luto fac- 
tum animasse dici potuit. VidesMinervam papilionem,4'M;(^r^, 
imponentrm capiti hominis a Prometheo efficti ; adstante ar- 
boie, cui serjìens se implicat. Ex numhm. ex cere Antonini 
Ed: Mus. Alban. Voi. I, tah.lo, 2. Repetitur a Vaillant et 
al. Occurrit ^imilseffigies in anaglypho notissimo, ad Pytha- 
goreo-Platonicam doctrinam comparato, sarcophagi in hortis 
Pamphiliis : v. Adnùranda Ant. Rom.t. 66. 67. (al. 80.81) 
nunc in Museo iìlud Capitolino servatur : v. To IV, t XXV, 
ubi a Fogginio v. e. illustratur ; olim idem illuslravérat 
Gesnerus noater Comment. Sgc. Goti. To. 1. p. 152. Nec mul- 
tum abludit Marmor Albanum, parum quidem aflkbre fac- 
tum, expressum in lì inckelm. Hist. Art. ed. Vindob. p. 1. 
Ouod in bis placet, est conunentum ingeniosum ad dogmata 
philosophica attemperatum : n^m manus artiricis et judicium 
in disponendis figuiis parum se } robat. Pi ometheum in gem- 
mis sculptum passim videas. Comj onit Promcth.eus membra 
humani corporis in gemir.a ap. \^'incl<ehn. Hist Art. p. 30. 
ed. Dresd. et. hinc in aliis edd. At metitur c(jrpus humanura 
in Stoschiana gemma V. Winckelm. Vers. Rom. T. Il, p. 31. 

LXAllI. 



( 31 ) 

LXXIII. p. . Cryp'a ad Pausilypum, ad quam Virgilii 
sepulcrum factum traditur: atìumbrata ad ductiim P. Paoli 
Antìqq. Puteol.fol. 10, tab. Vili. 

Man tua me genuil : Calabri rapucre : tenet mine 
Parthsnope: cecini Pascua, Rura, Duces. 

LXXìV. p. . Ad ^finem Lidicis. In fine operis tana 
Tarise muki[)lici&que operae si aequos judìces expectamus^ 
nihil, nisi quod seqiaum sit, ipsi postulare videbimur. De 
summa opefis niihi videre satis fuit ; in sii^giilis locis limata 
satis afferra nop licuit. Est itaque Minerva, in pàribus suf- 
fragiis judicam, calculum suum absolvendi) reo opponens. 
Petita est ex lucerna ap Bellorium Lucern. ant. P li. tab. 40. 
Et^ietalilnidem argumentumvisitur, ut in Galerìa Giustiniana 
To. II. tab. 13'2. Caeteruni bis quoque exemplis intelligi po- 
test, quaui panca rerum arguraenta sint, poétarum pariter et 
pictorum ac sculptorum ingeniis et consiliis ila attemperata, 
ut ab utrisque aut eadem, aut eodem modo ac successu adhi- 
beri possint et tractari ; nisi forte in iis, quae ab bis optantur, 
multo pauciora sunt, quae or nari possint a poeta, plura autem 
ìri poetis occurrunt, quae nec minus artificis manu, sed alio 
modo, tractata nitescant, Venim vel sic> in pictura maxime, 
plura accedere necesse est, quae rerum argùmenta aut nobili- 
tent, aut vai'ient, aut commendent. Nisi enim ipsa res aut 
admirationem faciat, aut voluptatem moveat, sensusque ocu- 
lorum et animi teneat, ars sola friget 3 etsi non ignorem, 
plerumque in tabulis artem solam spectari, argumentum 
tantum non ignorar!. Jam autem, ubi antiqua vulgo 
ignorantur, qupmodo spectantium mentes ipsa re satis 
affici possint? Pallantis corpus ab ^nea ad patrem re- 
missum fac summa cum arte in tabula exhiberi; délectabit 
adspectus eum, qui Virgilii versus dulcissimos memi- 
nerit. Contra expeditior res est poetae, cui multa Carmine 
praestruere et narrando exponere licet, quae lectorem doceant. 
Nescio an hsec et similia observata sint Corniti de Caylus. (iu 
Tableau! tirés de VEneideJ. 



Londini : Typis J. & J. B. Nichols, & S.BENTlEt, 
in vico dicto Red Lwn Passale, Fleet Street. 



■^^^ ••■*^ '^^r^ 



-»«£^' 






~.^M.i^-'- 



\h- 



enry center ubrarv 



,VS'--.-'W-j 






, ■ < .-e - • - -a, ■^'l^ 



•% 



■ *^ ■-■S.^Br^ìafà'.i»*...-'^'- 




■tfeS - ,ci^"--